monumenta.ch > Servius > 181
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 180 <<<     >>> Ad v. 182

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 181

1 tum variae inludunt pestes per ludum nocent, quasi ludendo et sine labore saeviant.
2 saepe exigvus mus nitela, mus agrestis robeus, cuius Cicero meminit in Sestiana.
3 et quia vilium animalium facit mentionem, ideo praemisit 'ni refugis tenuesque piget cognoscere curas'.
4 dicendo autem 'exiguus mus' mul tum ex ipsa deminutione nominis et numeri singularis enuntiatione addidit dignitatis: risus enim est quidam poeta, qui ait "praetextam in cista mures rosere camilli".
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik