1 | area cum primis ingenti aeqvanda cylindro et v. m. hysteroproteron posuit: prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit. |
2 | sane area est locus vacuus, aut natura aut studio factus, ne quid inde edi nascive possit: quasi qui exaruerit. |
3 | 'cum primis' autem, id est interea, quod maxime necessarium est, vel inter prima opera et officia. |