1 | binae aures duae, quibus latior sulcus efficitur. |
2 | duplici aptantur dentalia d. dentale est lignum, in quo vomer inducitur. |
3 | 'duplici' autem 'dorso' aut lato, ut "at duplex agitur per lumbos spina": aut re vera duplici, cuius utrumque eminet latus: nam fere huius modi sunt vomeres in Italia. |