1 | in burim in curvaturam: nam buris est curvamentum aratri, dictum quasi βοὸς οὐρὰ, quod sit in similitudinem caudae bovis. |
2 | alii burim curvaturam temonis, quae supra est, et quod est infra, urvum dicunt: buris enim ut curvetur, ante igni domatur, id est amburitur; unde et quae naturaliter inveniuntur curvae, ita dicuntur. |
3 | Varro ait †totum burim indici ab urbe. |