monumenta.ch > Servius > 166
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 165 <<<     >>> Ad v. 167

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 166

1 et mystica vannus iacchi id est cribrum areale.
2 legimus tamen et 'vallus' secundum Varronem †hanc fisticula pollio mysta vallus, quod idem nihilominus significat.
3 'mystica' autem 'Iacchi' ideo ait, quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur.
4 hinc est quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniati Isis cribro superposuisse: nam idem est Liber pater - in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est - , quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum.
5 nonnulli Liberum pa trem apud Graecos λικμητὴν dici adserunt; vallus autem apud eos λικμὸς nuncupatur, ubi de more positus esse dicitur, postquam est utero matris editus.
6 alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere: inde 'mystica'.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r