Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 165
1 | virgea praeterea celei vilisque supellex id est vasa de vimine, qualia Ceres Celeo aliquando monstravit, ut qualos, corbes et cetera. |
2 | 'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri. |
3 | sane 'haec corbis' dicendum est secundum Tullium, qui ait in Sestiana "messoria se corbe contexit". |
4 | sane 'supellex' usurpativum est, nam artis est 'haec supel lectilis': genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris'; si duabus maiorem invenerimus, contra artem id esse manifestum est, ut 'anceps' 'praeceps' et pauca alia. |