monumenta.ch > Servius > 163
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 162 <<<     >>> Ad v. 164

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 163

1 tardaque eleusinae m. v. p. Eleusin civitas est Atticae provinciae, haud longe ab Athenis.
2 in qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indicandum.
3 ergo hoc dicit: plaustra volubilia matris Eleusinae, id est qualia ostendit Ceres apud Eleusin: aut certe qualibus mater deum colitur; nam ipsa est etiam Ceres.
4 Romae quoque sacra huius deae plaustris vehi consueverant.
5 'volventia' autem quae volvuntur, quod ve nit a 'volvo', non 'volvor'.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r