Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 162
1 | vomis et ab eo quod est 'vomer', et ab eo quod est 'vomis', 'vomeris' facit. |
2 | sed rationis est 'vomer'; nam 'vomis' usurpatum est: rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis recipiant, ut 'cinis, pulvis'. |
3 | talis est et in graecis ratio; nam 'actin' et 'actis' dicunt, 'delphin' et 'delphis', 'Eleusin' et 'Eleusis': sed verius in 'n' desinunt, quod in obliquis habent, ut 'actinos, Eleusinos, delphinos'. |
4 | grave robur a. propter sulcos altius inprimendos. |
5 | 'inflexi' autem pro 'flexi' posuit; nam 'in' abundat. |
6 | inflexi primum grave robur a. perifrasticos aratrum. |
7 | et 'grave robur' est, cui vomer accommodatur. |