1 | quod nisi et adsidvis h. i. r. iam concludit et hoc dicit: nisi saepe sarrieris, propter illud 'et amaris intiba fibris officiunt'; nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque grues'; nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet'; nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas': sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies. |
2 | per quod ostendit rusticum sua inertia famem, non anni vitio sustinere. |
3 | sane ad illud rettulit, quod supra ait "in medium quaerebant"; at nunc sibi quisque, nec ad nos pertinet acervus alienus. |