Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 153
1 | lappaeque species herbae hirsutae. |
2 | tribulique genus spinae, quod donec viret mollia folia habet, ubi inaruerit asperantur in spinas. |
3 | hos tribulos sparsisse pugnaturus cum Romanis Hannibal dicitur fugamque simulasse: quem cum Romani insequerentur, ignorantes et fugere credentes, in hoc genus fraudis incurrerunt et ab hostibus in proelium recurrentibus caesi sunt. |
4 | interque nitentia culta quae ideo coluntur, ut niteant; aut quae per cultum nitere debeant. |