Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 151
1 | esset comesset, consumeret, ut "est mollis flamma me dullas". |
2 | robigo autem genus est vitii, quo culmi pereunt, quod a rusticanis calamitas dicitur. |
3 | hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet, cum nigrescunt et consumuntur frumenta. |
4 | inde et Robigus deus et sacra eius decimo K#1123. Maias Robiginalia appellantur. |
5 | sed haec res abusive robigo dicitur: nam proprie robigo est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur. |
6 | segnis cardvus inutilis, infecundus. |
7 | horreret abundaret, ut totum agrum impleret. |