monumenta.ch > Servius > 149
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 148 <<<     >>> Ad v. 150

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 149

1 victum dodona negaret Dodona civitas Epiri est, iuxta quam nemus est Iovi sacratum et abundans glandibus semper: de cuius nemoris arboribus columbae oracula petentibus dare consueverant: unde et κατ' ἐξοχὴν Dodonae efficit mentionem, quia dixit "Chaoniam pingui glandem mutavit arista": sunt enim Chaones in Epiro, perinde ut Dodona.
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r