1 | sacrae deficerent silvae emphasis est, id est 'etiam sacrae', quarum sterilitas ceterarum quoque significat infecunditatem. |
2 | arbuta autem sunt rubra poma silvarum, quae Plinius unedones vocat, quod asperitate sui plura edi non possunt. |
3 | 'silvae' autem si nominativus pluralis est, figurata declinatio est; si singularis genetivus est, possessiva. |