1 | tum laqueis captare feras et fallere visco inuentum e. m. c. c. s. 'captare' occupare velle. |
2 | et unus sensus est divisus interpositione alterius: nam 'laqueis feras captare' ad venationem pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus; 'fallere visco' ad aucupium; item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. |
3 | male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum referentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum; constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare. |
4 | quod ideo non procedit, quia 'hoc viscum huius visci' facit, sicut 'templum templi', unde est et 'fallere visco'; 'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere: Lucretius "permixtus viscere sanguis", item ipse "viscus gigni sanguenque creari". |