Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 138
1 | pleiadas signum est ante genu tauri, quod Graeci ὕβον dicunt, id est petimen. |
2 | quidam autem non omnium boum ὕβον, sed eorum tantum, qui sunt, ita ut Cyprii, gibberi, sicut Aristoteles quoque refert, sed et gibber ipsum ὕβον nominat. |
3 | sed pleiades ortu suo primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicuntur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur: vel quod Pliones et Atlantis filiae sint. |
4 | sunt autem septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, (Maia,) Electra, quae excisum Ilium dolens, lucere desiit. |
5 | quidam Meropen volunt non apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor tali concubuerit. |
6 | hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπὸ τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt. |
7 | alii hyadas a porcis, quas Graeci ὕας dicunt, a nobis sues appellantur, non a pluviis, quas ὑετοὺς vocant, dictas accipiunt: nam ideo et suculas dici a suibus. |
8 | hae sunt in fronte tauri, in formam Υ litterae, unde etiam hyadas dici volunt. |
9 | has alii septem, alii quinque dicunt his nominibus: Pytho, Synecho, Baccho, Cardie, Niseis. |
10 | claramque lycaonis arcton Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor cynosura dicitur. |
11 | 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci". |
12 | Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter miseratus in signum septentrionis. |
13 | 'claram' ergo notam, ut "tuus o clarissime frater Pandare": vel quia non occidit, ideo 'claram': vel quia illa alia obscurior est. |