Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 137
1 | navita pro 'nauta', sicut 'Mavors' pro 'Mars'. |
2 | stellis hic pro sideribus, quae plures in se stellas habent. |
3 | numeros et nomina fecit 'numeros' aut currendi modos, id est ortus et occasus - quod si est, quasi rem philosophorum praetermisit; nam tantum de nominibus dicit, ut 'Pliadas, Hyadas': aut certe re vera ait 'numeros'. |
4 | nam Hipparchus scripsit de signis et commemoravit etiam, unumquodque signum quot claras, quot secundae lucis, quot obscuras stellas habeat: secundum quod bene memoratis signis, quasi notum, stellarum numerum praetermisit. |
5 | aut 'numeros', quia septentrionem dicimus. |
6 | 'nomina fecit' vero notamina: Plautus in Me naechmis "iuventus fecit nomen peniculo mihi". |