1 | movit agros curis acuens m. c. dicturus est Iovem fecisse multa, quae possunt in vituperationem venire: et ea hoc colore defendit, quo dicat voluisse eum ingenium mortalibus ex ne cessitate praestare, ne torperent otio, quod ex rerum abundantia procreatur. |
2 | et 'movit agros' tamquam ipse colat agros, ut "ille colit terras": vel 'movit' id est iussit coli, ut est "terram vertere". |
3 | 'curis' vero sollicitudinibus. |