monumenta.ch > Servius > 111
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 110 <<<     >>> Ad v. 112

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 111

1 quid qui ne gravidis p. c. aristis gravidas aristas periphrasticos pro spicis posuit.
2 dicimus autem et 'hic spicus' et 'hoc spicum': Cicero in Arato "spicum inlustre ferens insigni corpore Virgo".
3 sed scire debemus in usu esse a masculino utrumque numerum, a neutro vero raro, et tantum singularem inveniri: nam pluralis nusquam lectus est.
4 et 'quid' id est 'quid di cam quantum iuvet arva'.
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r