monumenta.ch > Servius > 109
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 108 <<<     >>> Ad v. 110

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 109

1 elicit ab eliciendo.
2 et apud antiquos et hodieque in aliquibus provinciis elices appellantur sulci ampliores ad siccandos agros ducti, unde poeta ipso verbo uti voluit: nam et scrutatores vel receptores aquarum aquilices dicuntur.
3 †barinulas dixerunt.
4 raucum per levia murmur s. c. non solum utilitati hanc rem dicit fore, sed etiam voluptati.
5 'murmur' autem sonum aquae.
6 'levia' vero lubrica, nitida, detrita.
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r