monumenta.ch > Servius > 108
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 107 <<<     >>> Ad v. 109

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 108

1 ecce supercilio id est ex inproviso.
2 'supercilio' autem altitudine, summitate terrarum.
3 alii 'supercilia' loca in obliquum delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt.
4 tra mites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant montes, quae solent etiam saltus nuncupari.
5 sed hic tramitem nunc pro valle ac saltu accipere debemus et pro supercilio simpliciter edito loco, ut Ἴλιος ὀφρυόεσσα ; nam ideo ait 'clivosi'.
Servius HOME

bav1646.51 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r