1 | deinde satis fluvium inducit post commemoratam generalem agriculturam transit ad species et culturas venientes ex tempore: nam arare, cinerem iacere, incendere aeternum est; inrigare autem nonnisi nimiae siccitatis est, sicut siccare etiam aut ex magnis pluviis aut ex fluminis eruptione compellimur. |
2 | satis segetibus, agris satis, id est seminatis: nam participium est. |
3 | rivosque sequentes iuges, aut secuturos: aut certe rivorum est epitheton, quia qua duxeris sequuntur. |