monumenta.ch > Servius > 100
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 99 <<<     >>> Ad v. 101

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 100

1 umida solstitia atque hiemes orate serenas a. bene ad votum se transtulit: neque enim rusticus aliud potest hic facere nisi optare.
2 nam duo sunt solstitia: unum aestivum viii.
3 K#1123. Iuliarum die, quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos, et aliud hiemale viii.
4 K#1123. Ianuariarum die, quo tempore sol altiores incipit circulos petere: unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur.
5 videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
6 sed sciendum, modo annum in quattuor partes esse divisum: in duo solstitia et duo aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci ἰσημε RI/AS vocant - sunt autem haec viii.
7 K#1123. aprilium et viii.
8 K#1123. octobrium die - : qui annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, in duo hemisphaeria: ut intellegamus omnia eum tempora voluisse complecti.
9 nam hoc dicit: optandum rusticis, ut autumnali et hiemali tempore sit serenitas - quae duo tempora pro uno habebantur secundum hemicyclii rationem, ut diximus, - vernali vero et aestivo tempore ut sint pluviae, quae et ipsa duo tempora pro uno erant.
10 tamen si diligenter attendamus, poetica licentia est usus, ut pluralem numerum pro singulari poneret: nam 'solstitia' pro solstitio et 'hiemes' pro hieme posuit.
11 dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
12 sane quidam 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra tione esse necesse est - nam aestatis solstitia umida esse non possunt - , ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes': quod ostendunt subsequentia 'hiberno laetissima pulvere farra'; neque enim aliquid de aestatis solstitio vel tempore memoravit.
13 sed verior ex positio hoc habet: 'umida solstitia atque hiemes orate serenas agricolae' non quod umida esse debeant, sed 'umida solstitia' epitheton hiemis est, et modo hoc dicit: solstitia illa, quae umida sunt naturaliter, id est hiberna, o agricolae, et hiemes serenas orate: nisi enim serenum cae lum fuerit, nec seri poterit nec arari, ut ipse dixit in sequenti 'hiberno laetissima pulvere farra'; nisi enim serenum fuerit, pulvis e terra le vari non poterit.
14 ergo hoc dicit: solstitia hiberna et non solum sol stitia, id est solstitiorum sola tempora, sed omnes hiemes serenas optandas.
Servius HOME

bav1646.50 bnf7962.82 med221.46 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik