1 | exercetque frequens quidam 'exercet' pro 'tractat' accipiunt, ut "ferrum exercebant vasto c. i. a". 'frequens' autem pro 'frequenter'. atque imperat arvis id est ut tantum ferant, quantum ipse desiderat. et hoc est, quod ait supra "votis respondet avari agricolae". alii ('atque imperat arvis') ne liberius ferant quae volunt, sed quod fuerit satum, tradunt. |