Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 96
1 | flava ceres alto neqviqvam s. o. 'flava' dicitur propter aristarum colorem in maturitate. |
2 | et 'Ceres' nomen est, quod in polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obliquis corripiat. |
3 | 'alto' autem 'Olympo' aut poetice dictum, de caelo illi favere Cererem: aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento: nam ideo 'flava Ceres'. |
4 | neque neqviqvam id est non sine causa: nam semper duae negativae unam confirmativam faciunt: unde male quidam locum illum legunt in Terentio "pater adest, cave ne te tristem sentiat" - si enim hoc est, dicit, vide ut te tristem esse sentiat: quod procedere minime potest -sed ita legendum est "cave te tristem esse sentiat". |
5 | nam et 'ne' et 'cave' prohibentis est. |