monumenta.ch > Servius > 94
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 93 <<<     >>> Ad v. 95

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 94

1 multum adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'.
2 rastris et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra'; legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et incurvi saevum rubuere ligones".
3 et rastra dicta, quia terram radunt.
4 glebas inertes pigras, nihil creantes.
5 et transit ad aliud praeceptum.
Servius HOME

bav1646.50 bnf7962.82 med221.45 tbl2782.1r