1 | lethaeo perfusa p. somno plena oblivionis, quod apud inferos per Lethaeum fluvium animabus praestetur oblivio: nam Ceres, Iove admonente, dicitur cibo papaveris orbitatis oblita. |
2 | et re vera papaver gignit soporem. |
3 | quidam de agresti papavere accipiunt magis, quia alibi ait "verbenasque premens vescumque pa paver". |