Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 74
1 | laetum legumen fertile. |
2 | et 'laetus' prout res fuerit accipe, ut 'laetus homo', id est hilaris; 'laetum pecus', id est pingue; 'laetum legumen', ut diximus, fertile. |
3 | et legumen dicitur quod manu legatur nec sectionem requirat; frumenta vero sunt omnia quae ex se emittunt aristas. |
4 | nam quod ait supra 'farra', frumenta accipimus; species est enim pro genere. |
5 | siliqva folliculo, intra quem l . . . nascuntur. quassante quae sonet, cum quass(atur): Cae cilius "si quassante capite tristes incedunt", (Plau)tus "capitibus quassantibus". |