Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 67
1 | sub ipsum arcturum id est autumnali tempore, quo arcturus oritur. |
2 | et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". |
3 | hoc autem est tum cum iam pluere . . .: arcturus enim pluviarum et tempestatum (sidus est.) arcturus autem idem arctofylax, quia post u(rsae caudam) locatus sit; idem bootes, quod boves cum plau(stro agat.) alii Arcadem fuisse filium Callistus et Iovis (dicunt: qui) cum matrem in figuram ursae Iunonis (ira transfiguratam) vellet occidere, ambo in caelum (a Iove translati sunt, et) ille arcturus, illa Helice dicta. |
4 | alii (hunc Icarium volunt) esse, qui a pastoribus, quod eos vino tunc (primum reperto) ebrios fecerat, veluti dato veneno occisus (est. ipsius) manu adiecti sunt deletis duobus, quorum (alter totus legi) potuit 'ipsis officiant se getes ne frugibus illic'; ex altero hoc tantum 'ne deserat umor harenam'. |