monumenta.ch > Servius > 59
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 58 <<<     >>> Ad v. 60

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 59

1 eliadum palmas epiros eqvarum hypallage est, nam hoc dicit: Epiros creat equas optimas, quae apud Elidem palmas merentur in Iovis Olympici curuli certamine.
2 sane 'Epiros' graece profertur, unde etiam 'E' habet accentum: nam si latinum esset 'Epirus', 'pi' haberet, quia longa est.
3 nec mireris equas currere: nam, ut dicit Plinius, velociores sunt ideo, quod in cursu urinam faciunt.
Servius HOME

bav1646.49 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r