monumenta.ch > Servius > 623 > 210 > 58
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 57 <<<     >>> Ad v. 59

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 58

1 at chalybes nudi ferrum subauditur (ubique 'mittunt').
2 Chalybes populi sunt, apud quos nascitur ferrum, unde abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut "vulnificusque chalybs".
3 'nudi' autem aut apud quos arbores non sunt: aut vere nudi propter ferri caedendi studium; nam legimus "Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon".
4 virosaque pontus castorea fibri canes sunt Pontici, quorum testones apti sunt medicaminibus: propter quos ubi se senserint requiri, eos secant.
5 de his Cicero "redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur", Iuvenalis "qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculi".
6 castores autem a castrando dicti sunt.
7 'virosa' autem venenata: nam licet sint multis remedio, tamen praegnantes eorum odore abiciunt et egerunt partum.
8 et 'virosa' dicta ab eo, quod est virus; alii fortia accipiunt a viribus.
Servius HOME

bav1646.48 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik