monumenta.ch > Servius > 55
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 54 <<<     >>> Ad v. 56

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 55

1 arborei fetus alibi id est poma. et arboreum [cum] aliqui duobus modis . . . accipiunt: aliter enim in Aeneide de telo "ingens arboreum".
2 Cornificius "ut folia, quae frugibus arboreis tegmina gignuntur".
3 iniussa virescunt gramina bene 'iniussa', id est sua sponte: nam frumenta iussa nascuntur: unde est "atque imperat arvis".
4 et nunc hic unum 'alibi' deest, ut fiat 'atque alibi iniussa virescunt gramina'.
Servius HOME

bav1646.48 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r