monumenta.ch > Servius > 48
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 47 <<<     >>> Ad v. 49

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 48

1 bis quae solem bis frigora sensit quae bis et dierum calorem et noctium senserit frigora: per quod duplicem ostendit arationem, vernalem et autumnalem.
2 nec enim ad tempora aestatis vel hiemis referre possumus, quod ait 'bis solem, bis frigora', quia non sunt in Italia in uno anno duae aestates et duae hiemes, sicut geometrae dicunt esse in quadam parte Indiae, in insula Taprobane.
3 aut sicut quidam dicunt ideo 'bis', ut semel cum fructibus, se mel vacua solem et frigus perpessa accipiamus.
Servius HOME

bav1646.48 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r