monumenta.ch > Servius > 47
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 46 <<<     >>> Ad v. 48

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 47

1 illa seges demum 'seges' modo terra, ut "nec pecori opportuna seges".
2 'demum' autem novissime, vere specialiter.
3 votis respondet inmane est, quod ait 'votis': nam plerumque plus optamus, quam speramus posse contingere.
4 'respondet' autem aut satis faciet, aut consentiet, ut "dictis respondent cetera matris".
5 avari id est quamvis avari.
6 et plus est, quam si dixisset 'parci': Nigidius "quia qui parcior est, suo contentus est, quod avarus non facit".
Servius HOME

bav1646.48 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r