1 | liqvitur 'liquor' cum nomen est, 'li' brevis est; cum ad verbum venerit, producitur, ut 'liquor' 'liqueris' 'liquitur'; nam mutavit naturam: sicut 'homo' 'humus' 'u' brevis est, 'humanus' producitur, item 'itur' 'i' producitur, 'iturus' corripitur. |
2 | 'liquitur' autem defluit, resolvitur. |
3 | et zephyro putris se g. r. quo tempore favonii flatu arva laxantur, quae fuerant praeclusa frigoribus: ipse alibi "rura gelu tum claudit hiemps". |
4 | 'putris' autem 'gleba' solubilis, quam tepor efficit et aratrum. |