monumenta.ch > Servius > 43
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 42 <<<     >>> Ad v. 44

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 43

1 vere novo gelidus canis cum m. v. liqvitur novum multa significat: nam et recens aliquid novum dicitur, ut ipse ait "lac mihi non aestate novum", id est recens; novum dicitur et magnum, ut "Pollio et ipse facit nova carmina".
2 modo autem novum ver ideo ait, quia anni initium mensis est Martius.
3 et sciendum est, decem tantum menses fuisse apud maiores.
4 Martium autem anni principium habere voluerunt propter Martem suae gentis auctorem.
5 quod multis firmatur auctoribus: Nigidius in sphaera graecanica novum annum aequinoctium vernale memorat; Varro epistolicarum quaestio num "inter mensem Februarium, qui tunc esset extremus, et inter calendas Martias, quae tunc erant primae"; Atta "annum novum voluerunt esse primum mensem Martium" et alibi "ma iores Martium primum habuerunt".
6 Aprilis vero dictus est, quasi terras tepore aperiens; Maius a Maia; Iunius a Iunone, quamquam alii a maioribus et iunioribus hos duos menses velint esse nominatos: nam antea populus Romanus in centurias iuniorum et seniorum divisus fuerat.
7 reliqui iam a numero nominabantur quintilis, sextilis, september, october, november, december.
8 et hi erant tantum decem menses: duo vero propter rationem signorum anni intercalabantur, qui postea a Iano et a Februo nominati sunt.
9 Februus autem est Ditis pater, cui eo mense sacrificabatur.
10 quintilis et sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: unde sunt Iulius et Augustus.
11 sic Ovidius in fastis.
12 ergo 'vere novo' et anni initio accipimus et prima parte veris.
13 nam anni quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum temporum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum dicatur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius dicit ubique.
14 item nova aestas, adulta, praeceps; sic autumnus novus, adultus, praeceps; item hiems nova, adulta, praeceps vel extrema: unde est "extremae sub casum hiemis i. v. s".
15 sane sciendum Xenophontem scripsisse unum librum oeconomicum, cuius pars ultima agriculturam continet: de qua parte multa ad suum hoc opus Vergilius transtulit, sicut etiam de georgicis Magonis Afri, Catonis, Varronis, Ciceronis quoque libro tertio oeconomicorum, qui agriculturam continet: nam primus praecepta habet, quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quemadmodum foris pater familias.
16 illud quoque sciendum est, in his libris non esse obscuritatem in quaestionibus sicut in Aeneide, nisi in paucis admodum locis; sed in hoc tantum esse difficultatem, ut res positas intellegamus, id est τὸ κείμενον , sicut haec prima quoque eius praecepta significant.
17 nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari: semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali arandum cum seminibus: agrum vero tenuem et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno araveris, exiguus eius umor siccetur aestate.
18 canis montibus albis ex nive.
Servius HOME

bav1646.47 bnf7962.82 med221.43 tbl2782.1r