Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 39
1 | nec repetita seqvi curet proserpina matrem Ceres cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit. |
2 | pro qua re cum Iovis implorasset auxilium, ille respondit posse eam reverti, si nihil apud inferos gustavisset. |
3 | illa autem iam Punici mali in Elysio grana gustaverat. |
4 | quam rem Ascalaphus, Stygis filius, prodidit: unde Proserpina ad superos remeare non potuit. |
5 | hinc ait Lucanus "quae te detineant Hennaea dapes". |
6 | quam necessitatem modo Vergilius Proserpinae tribuit voluntati. |
7 | sane Ceres a Iove postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito: quod ideo fingitur, quia Proserpina ipsa est, quae et Luna, quae toto anno sex mensibus crescit et sex deficit, scilicet per singulos menses quindenis diebus, ut crescens apud superos, deficiens apud inferos esse videatur. |
8 | et 'sequi curet Proser pina matrem' ad admirationem Elysiorum posuit, quod matri prae lati sint. |