monumenta.ch > Servius > 35
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 34 <<<     >>> Ad v. 36

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 35

1 ardens scorpius 'ardens' ad illud refertur, quia Martis est domicilium: nam scorpii tempus frigidum est, quippe cuius november est mensis.
2 vel 'ardens' ad virus eius vel ad cupiditatem Augusti recipiendi.
3 iusta plus parte secundum Chaldaeos, qui scorpium dicunt spatium duorum signorum tenere.
4 ergo et loci spatio te invitat.
Servius HOME

bav1646.46 bnf7962.82 med221.43 tbl2782.1r