monumenta.ch > Servius > 34
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 33 <<<     >>> Ad v. 35

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 34

1 panditur ipse tibi ordo est 'qua locus ipse tibi panditur'.
2 'tibi' autem in tuum honorem et gratiam tuam.
3 'ipse' autem ultro, sua sponte.
4 ipse tibi hic distinguitur, ne, si dixeris 'ipse tibi iam bracchia contrahit ardens scorpios', bene optantis verba maledictum comprehendisse videantur.
5 iam bracchia contrahit ardens scorpios ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus hoc supra Romam positum creditur.
6 Varro tamen ait se legisse Em pedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias: unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur; alte ram per limitem, qui est inter leonem et cancrum; tertiam esse inter aquarium et pisces.
7 argute itaque eam viam et sedem tribuit Augusto, forti imperatori, quam habuit deus fortis.
Servius HOME

bav1646.46 bnf7962.82 med221.43 tbl2782.1r