monumenta.ch > Servius > 31
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 30 <<<     >>> Ad v. 32

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 31

1 tethys emat omnibus undis Tethys est uxor Oceani, nympharum mater.
2 quod autem ait 'emat' ad antiquum pertinet ritum, quo se maritus et uxor invicem coemebant, sicut habemus in iure.
3 tribus enim modis apud veteres nuptiae fiebant: usu, si verbi gratia mulier anno uno cum viro, licet sine legibus, fuisset; farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur - unde confarreatio appellabatur - , ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur; coemptione vero atque in ma num conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat, ut siquis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri fa ceret.
4 et bene 'serviat', quia, quaecumque in manum convenerat, omnia protinus, quae doti dicebantur, marito serviebant.
5 hanc Tethyn Cicero in Timaeo Salaciam dicit.
6 generum vero pro marito positum multi accipiunt iuxta Sappho, quae in libro, qui inscribitur ἐπιθαλάμια, ait ' χαῖρε νύμφα, χαῖρε τίμιε γαμβρὲ πολλά ' ἀντὶ τοῦ ' νυμφίε '.
7 sic et Pindarus ἐν τοῖς παιᾶσιν.
Servius HOME

bav1646.46 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r