monumenta.ch > Servius > 30
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 29 <<<     >>> Ad v. 31

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 30

1 numina sola colant 'sola' magna, praecipua, id est supra alios deos marinos, quasi melior sit futurus et Neptuno et ceteris diis marinis.
2 thyle insula est Oceani inter septemtrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam, Hiberniam, Orcadas.
3 in hac Thyle, cum sol in cancro est, dies continuus sine noctibus esse dicitur.
4 multa praeterea miracula de hac insula feruntur, sicut apud Graecos Ctesias et Diogenes, apud Latinos Sammonicus dicit.
Servius HOME

bav1646.46 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r