monumenta.ch > Servius > 24
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 23 <<<     >>> Ad v. 25

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 24

1 tuque adeo quem mox quae sint habitura deorum concilia incertum est 'adeo' hic praecipue.
2 quidam 'adeo' abundare putant antiqua figura, ut "omne adeo genus in terris".
3 et iam adulatur Augustum, quem inter deos invocat.
4 nec totum tamen dandum est adulationi, sed et veritati: nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras".
5 unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
6 possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox daturos progeniem vitiosiorem", id est postea.
7 potest et 'mox' ad vitae humanae brevitatem referri: nam ipse ait in decimo "Rhaebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus".
8 sane sciendum mire eum laudasse, quod ait 'quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est', id est nondum scimus, quis deus esse velis: nam deum fieri maximum est, in potestate habere, quis deus velis fieri, plus esse quam maximum constat.
Servius HOME

bav1646.46 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r