monumenta.ch > Servius > 21
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 20 <<<     >>> Ad v. 22

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 21

1 dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
2 quod autem dicit 'studium quibus arva tueri', nomina haec numinum in indigitamentis inveniuntur, id est in libris pontificalibus, qui et nomina deorum et rationes ipsorum nominum continent, quae etiam Varro dicit.
3 nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator.
4 Fabius Pictor hos deos enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri: Vervactorem, Reparatorem, Inporcitorem, Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarri torem, Subruncinatorem, Messorem, Convectorem, Conditorem, Promi torem.
5 tueri pro 'tuendi' aut 'tuendorum'.
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik