monumenta.ch > Servius > 18
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 17 <<<     >>> Ad v. 19

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 18

1 tegeaee vocativus est a derivatione Tegei, oppidi Arcadiae.
2 et Tegeum tribrachys est, 'Tegeaee' paeon tertius.
3 favens pro 'volens' et per hoc propitius; 'favere' enim veteres etiam velle di xerunt: Ennius "matronae moeros complent spectare faventes".
4 nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes".
5 oleaeque minerva inuentrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine civitatis contendit, quod iam supra dictum est.
6 cui fabulae hoc addi tur, quod, postquam Minerva inventa olea Neptunum vicerit, indigne ferens Halirrhothius, Neptuni filius, oleas coepit excidere: cui, dum hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit.
7 Neptunus vero, dolens filii sui obitum, Martem homicidii coepit arguere.
8 inde effectum est, ut Mars et Neptunus de hac re iudicium apud Athenas experirentur, unde locus, ubi iudices sederunt, Ἄρειος πάγος, iudices Atheniensium ἀρεοπαγῖται appellantur.
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.42 tbl2782.1r