Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 12
1 | cui prima f. f. e. m. t. p. t. antiquissimi libri 'fudit aquam' plerique habuerunt, quoniam Neptunus fluminibus et fontibus et aquis omnibus praeest, ut ipse docet "aut praeceps Neptuno inmerserit eurus"; sed melius 'equum' propter armenta. |
2 | in Corn. |
3 | 'equm', in authentico 'aquam', ipsius manu 'equm'. |
4 | fabula talis est: cum Neptunus et Minerva de Athenarum nomine contenderent, placuit diis, ut eius nomine civitas appellaretur, qui munus melius mortalibus obtulisset. |
5 | tunc Neptunus percusso litore equum, animal bellis aptum, produxit; Minerva iacta hasta olivam creavit, quae res est melior conprobata et pacis insigne. |
6 | ut autem modo Neptunum invocet, causa eius muneris facit, quia de equis est dicturus in tertio: alioquin incongruum est, si de agricultura locuturus numen invocet maris. |
7 | equum autem a Neptuno progenitum alii Scythium, alii Scyronem, alii Arionem dicunt fuisse nominatum. |
8 | et ideo dicitur equum invenisse, quia velox est eius numen et mo bile, sicut mare: unde etiam Castor et Pollux, quia eorum velocissimae stellae sunt, equos in tutela habere dicuntur. |
9 | sane hunc equum cuiuscumque nominis alii apud Arcadiam, alii in Thessalia editum dicunt, in qua etiam montem altissimum ostendunt, ubi primum equus visus sit, in tantum, ut ob hanc causam a Thessalis Neptuno equestre certamen memorent institutum: unde apud Graecos ἵππιος Ποσειδῶν a nobis equester Neptunus. |
10 | alii hanc eandem de equo opinio nem varie adserunt: nam primum equum et mox pullum equinum matre editum tradunt. |
11 | quidam marem magis pullum initio editum vo lunt. |
12 | nonnulli Saturno, cum suos filios devoraret, pro Neptuno equum oblatum devorandum tradunt: unde Illyricos quotannis ritu sacrorum equum solere aquis inmergere; hoc autem ideo, quod Saturnus umoris totius et frigoris deus sit. |
13 | 'prima' autem multi pro 'olim' accipiunt, ut "prima quod ad Troiam p. c. g. A". |
14 | alii 'prima' ideo, quod post Scythium Arionem genuit. |
15 | nonnulli vero ob hoc 'cui prima frementem fudit aquam' legunt, quod veteres murmura aquae fremitum dicebant: Ennius "ager oppletus imbrium fremitu" et denuo "ratibusque fremebat imber Neptuni", Vergilius in xi. |
16 | "vicinaeque fremunt ripae c. u". |
17 | ergo 'prima' pro 'primum', quia et Pegaso fontem in Boeotia icta eius ungula fudit: aut 'prima tellus', id est litus, ut "primaque vetant considere terra". |