monumenta.ch > Servius > 10
    >>> Ad v. 11

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 10

1 et vos agrestum p. n. f. id est propitia, ut "nec tam praesentes alibi cognoscere divos", quorum praesentia favor est.
2 et bene de diversis rebus dicturus diversa invocat numina.
3 hoc enim et in sacris fieri solebat, ut post specialia ad eam rem, de qua agebatur, invocata numina omnes dii vel deae confuse invocarentur.
4 praesentia numina fauni 'praesentia', quoniam dicuntur usque ad ea tempora, quibus fuit Faunus, qui dictus est a fando, visa esse numina.
5 quidam faunos putant dictos ab eo, quod frugibus faveant.
6 Cincius et Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum ideoque aedes sacras 'faunas' primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo, qui fu tura praecinerent fanaticos dici.
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.41 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik