Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 8
1 | chaoniam p. g. m. a. Epiroticam, a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines vescebantur. |
2 | et modo speciem pro genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo homines potare consueverant. |
3 | sane 'Acheloia' non praeter rationem dixit: nam, sicut Orpheus docet, generaliter aquam veteres Acheloum vocabant. |
4 | sed quia specialiter quidam fluvius Achelous dicitur, aut species est pro genere, aut secundum antiquitatem est locutus. |
5 | pingvi arista aristam modo pro frumento posuit. |
6 | et adfectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab ariditate sit dicta. |
7 | chaoniam p. g. m. a. Epiroticam. |
8 | quae cur Chaonia dicta sit, in tertio Aeneidis plenius habes. |
9 | et hic ideo Epiroticam a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines vescebantur: vel quod ibi quercus Iovi Dodonaeo sacrata, quae homi nibus responsa reddebat. |
10 | ex hac, cum fuisset excisa, columbae, quae vaticinabantur, volasse dicuntur. |
11 | et modo speciem pro genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo homines potare consuerant. |
12 | 'pingui' autem 'arista' modo pro frumento posuit. |
13 | et affectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab ariditate sit dicta. |
14 | 'glandem' vero 'mutavit arista' ita ait, ut 'togam palu damento mutavit'. |
15 | poculaque inuentis acheloia miscvit uvis Ache lous Terrae fuisse filius dicitur, ut solet de his dici, quorum per antiquitatem latent parentes. |
16 | hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret. |
17 | quae miserans filium patefactis antris intra se obruit, cui postea ut peren nem famam nominis daret, in Aetolica regione fluvium eiusdem voca buli nasci fecit, quem nonnulli de Pindo, monte Thessaliae, oriri ad serunt. |
18 | circa hunc Staphylus, Oenei pastor, cum animadvertisset ex capellis unam esse pinguissimam, intellexit id pabuli ubertate fieri. |
19 | secutus itaque eandem cum vidisset uvis vesci, admiratus et novitatem et dulcedinem, decerptum fructum pertulit regi. |
20 | qui cum liquorem ex pressisset, a suo nomine appellavit οἶνον, ab inventore σταφυλήν. |
21 | sed Hercules cum propter uxorem Deianiram cum Acheloo contenderet, cornu eius unum fregit, quod graece κέρας dicitur, unde miscere pocu lum apud Graecos κεράσαι dicitur. |
22 | sed hic Acheloum non praeter ra tionem dixit: nam, sicut Orpheus docet, et Aristophanes comicus et Ephorus historicus tradunt, Ἀχελῷον generaliter propter antiquitatem fluminis omnem aquam veteres vocabant. |
23 | ergo quia specialiter Achelous Graeciae fluvius dicitur, aut species est pro genere, aut secundum antiquitatem est locutus. |