monumenta.ch > Servius > 7
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 6 <<<     >>> Ad v. 8

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 7

1 alma ceres 'alma' ab alendo, 'Ceres' a creando dicta.
2 quamvis Sabini Cererem Pandam appellent, Liberum Loebasium, dictum autem, quia graece λοιβή dicitur res divina.
3 vel ideo simul Liberum et Cererem posuit, quia et templa eis simul posita sunt et ludi simul eduntur.
4 vestro si munere quoniam sine cibo et potione vivere non possumus: vel 'munere' beneficio, ut "et munere victor amici".
5 'si' autem hic pro siquidem; nam 'si' modo confirmantis est: Terentius "non, si redisset, pater ei veniam daret".
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.41 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik