1 | lumina 'numina' fuit, sed emendavit ipse, quia postea ait 'et vos agrestum praesentia numina fauni'. |
2 | labentem currentem vel cito transeuntem. |
3 | quae ducitis annum quorum cursu tempora computantur; nam per lunam mensis, per solem annus ostenditur. |
4 | vel certe deducitis per duodecim sidera; aut 'ducitis' pro 'fini tis', ut "noctem custodia ducit" et alibi "hic noctem ludo ducunt". |