monumenta.ch > Servius > 5
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 4 <<<     >>> Ad v. 6

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 5

1 hinc canere incipiam pro 'dehinc' vel 'deinceps': non ergo ab apibus, sed 'quid faciat laetas segetes'.
2 vos o clarissima mundi lumina liber et alma ceres stoici dicunt non esse nisi unum deum, et unam eandemque esse potestatem, quae pro ratione officiorum nostrorum variis nominibus appellatur: unde eundem Solem, eundem Liberum, eundem Apollinem vocant; item Lunam eandem Dianam, eandem Cererem, eandem Iunonem, eandem Proserpinam dicunt.
3 secundum quos pro Sole et Luna Liberum et Cererem invocavit.
Servius HOME

bav1646.45 bnf7962.82 med221.41 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik