Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 3
1 | conueniat expediat, ut "remis convellere marmor conveniat", vel certe aptum sit. |
2 | quae cura boum qui cultus h. s. p. aut in sequenti epexegesis est, ut hoc sit 'qui cultus habendo sit pecori', quod est 'quae cura boum': aut certe κατ' ἐξοχήν ait boves et postea intulit cetera pecora, ut maius animal separaret a minoribus, sicut de hominibus facit, dicens "reliquias Danaum atque inmitis Achilli". |
3 | habendo autem dum habentur, ut habeantur. |
4 | et alibi "sed picis in morem ad digitos lentescit habendo". |
5 | dativum ergo pro genetivo posuit; nam 'habendo rum pecorum' facit, sicut 'apium parcarum'. |
6 | et cultum hic habitudi nem corporis significat, alias ornatum: Sallustius "cultu corporis or nata egregio" et "cultu quam maxime miserabili Romam venit". |
7 | alias ad animum refertur, ut "quis neque mos neque cultus erat", Sallustius "indocti incultique vitam sicuti peregrinantes trans igere". |